Psalms 65

AUG. Judaei ex legis justitia sperabant sibi bona temporalia, et resurrectionem, etc., usque ad pro fide gentium ad eamdem spem resurrectionis vocaturum. etc. CAS. Primo monet omnes de resurrectione Christi gaudere, quae omnibus dat vitam. . AUG. Non ut Judaei, qui meritis suis dant justitiam, et invident gentibus gratiam. Ibid. Si gaudes et time, ne quod datum est humili auferatur superbo: sicut factum est Judaeis. Ne ergo insultes fractis ramis, sed time, ne forte nec tibi parcat. CAS. Breviter mysteria incarnationis dicit opera, quod Deus homo, quod passus, mortuus, et hujusmodi. AUG. Hic innuit resurrectionem ad quam, exclusis mendacibus Judaeis, adhibentur gentes. BEDA. Resurrexit Dominus; multi crediderunt in eum, etc., usque ad per gratiam biberunt. Opera sunt terrae, quae inimici mentiuntur, contra mentientes, etc. AUG. Solent mentiri inimici, etc., usque ad adoret omnis terra. . CAS. Diapsalma. Incipientes ad opera Dei consideranda invitat, ut una fides jungat, quos unum praemium exspectat: ubi exponens illa opera, aperte dicit resurrectionem pertinere ad gentes, repressis Judaeis. Ibid. Opera, in quibus terribilis, et quae sunt ea, subdit: In flumine Jordani ad litteram, mystice in labenti mundo. Ibid. Licet remissa sint peccata, tamen in decursu mortalitatis adhuc sunt, non enim mox immortalitas. AUG. Flumen est mortalitas saeculi ubi alii veniunt, alii recedunt: sed qui in Christum credit, transit pede in se humilis, non equo superbus. Ibid. Vel sic: Terribilia sunt opera, etc., usque ad et in his laetantur Christiani. Ibid. Quando erit omnia in omnibus, vel in ipso qui dominatur, in virtute sua. Ibid. Pro lege quasi plus illis debeatur. etc. Rom. 3. CAS. Diapsalma. Monet gentes benedicere Deum, qui licet probet tribulationibus, tamen ducit ad regnum; haec enim videntur obviare promissae resurrectioni. AUG. Palam, ut qui diligit Deum, diligit et proximum. Quam dicit Pater de Filio: Ibid. Enumerat hic quibus causis debeat praedicari. AUG. Non dedisti in commotionem. Quoniam probasti, non in praeceps dedisti, probasti adversis, igne charitatis, qui non sinit sentire tormenta, vel, igne tribulationis nos examinasti, etc. . AUG. Non qui decipit, sed qui probat. CAS., AUG. Tu haec omnia, et nos, etc., usque ad hoc in tentationibus nobis fit. CAS. Ecce quae bona contra praecedentia mala, ut roboret. Id est, ut me offeram conspectui tuo, etc., usque ad sed se quod charius est substraxit. AUG. Distinguit, qui se dicit nihil esse, Deum omnia; et, se eo egere, non illum se. Quem prae omnibus manifestavi praevalere omnibus aliis votis in tribulatione mea, non victus tribulatione. Meipsum cum medullis intimi amoris. Ibid. Vel, cum quod est oratio; et quia duces gregis maxime orant pro grege. HIER., AUG. Cum oratione Apostolorum, quia Deo placet quod traditione eorum fit. Vel cum incensione et destructione bestialitatis et repugnantiae. Boves; cervicositatem; petulantiam; haec in me mactando vitia. AUG. Si offeruntur triturantes, non remanent tamen peccatores: sed per poenitentiam sanati offeruntur; et ipsi non per se, sed potius adjuncti bobus, quia fecerunt sibi amicos de mammona iniquitatis. Diapsalma. Jam expositis omnibus, item monet non tam rudes, sed devotos, ut exemplo suae liberationis amplius confidant in Domino: benedicens eum de exauditione. Ita ego facio, et o vos gentes, CAS. Exponit quanta fecit animae suae, subdens: etc. Hoc fecit animae meae, ut clamarem ad ipsum, cum gentes ad idola: et quod extra loquor intus habeo, et non iniquitatem, quia sic puritas orationis, auditur. AUG. Id est, ipsum publice praedicavi, et in secreto confessus sum. Quod in ore, hoc et in corde habeo: tamen His duobus perfectus est Christianus. Suum est, quod non est perversum; proponit merito, ut discant prius laborare quam praemium quaerant. . etc. Haec duo connexa sunt; si non suspenditur oratio, nec protelatur misericordia.
Copyright information for VulgGlossa